monumenta.ch > Hieronymus > bnf9389.343 > sectio 41

Word Selection for Searching

Report an Error in this Sectio
Hieronymus, Commentarii, in Aggaeum, 1, 41
Praecedente autem fame, consequenter super homines, et super iumenta mors venit. Et idem gladius vel ventus urens, omnia quae manus hominum laboravere, consumit. Vocatur itaque vel inducitur vivens sermo Dei, et efficax, et acutus super omnem gladium bicipitem , ut anima negligens (quae terra interpretatur arens, et magis in concavis habitare, quam domum Dei exstruere desiderat) eius mucrone feriatur, et quidquid fructuum se putat habere, disperdat.